Evangelium Secundum Joannem*

Caput 6: Versus 34

Domine, semper,etc. Sicut mulier Samaritana audiens:Qui biberit de hac aqua, non sitiet in aeternum,secundum corpus accepit, et tamen labore et indigentia carere volens, dixit:Da mihihanc aquam,sic isti quaerunt panem qui eos reficiat, et nunquam deficiat, propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Jesus ad se revocat, et quem panem dixit evidentius aperit,Ego sum panis vitae.Potero dare vitam, quia sum panis vivificans, igne Spiritus sancti in clibano uteri virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendum famem ignorantiae Dei donatus.
(* Traductions européennes)